Justice and Home Affairs Council/Concilium iustitiae et rerum domesticarum

I’m a bit late reposting this EU newsletter from Finland:

CONCILIUM IUSTITIAE ET RERUM DOMESTICARUM (JHA) BRUXELLIS DIEBUS 4-5 M. DECEMBRIS

Ministri UE, quorum est negotia iustitiae et rerum domesticarum procurare, die Lunae sive pridie Nonas Decembres et die Mercurii sive Nonis Decembribus Bruxellas ad conventum Concilii ministerialis agendum congregabuntur. Concilio propositum est inter alias res ea confirmare, quae de Programmate Hagensi perficiendo iudicata sunt.

Die Lunae participes duce ministra iustitiae Leena Luhtanen de consulto generali consentire conabuntur, quod eo spectat, ut praeiudicia in alia UE civitate facta in nova causa criminali respiciantur. Idem ministri, quoad eius fieri potuerit, consultum generale de captivis transferendis comprobare et de administratione UE iurum fundamentalium condenda decernere studebunt.

Die Mercurii, cum Kari Rajamäki, minister a rebus domesticis, conventui praesidebit, primum constituetur, quae tempora regioni Schengenianae amplificandae praestituantur, deinde omnes revisiones Schengenianae, quae Austriacis et Finnis praesidentibus factae sunt, ad tempus aestimabuntur. Alia negotia, quae participibus praeterea approbanda erunt, sunt strategia custodiae confiniorum UE provehendae et iudicia de futuro ordinis Europol. Huc accedunt relationes earum quaestionum, quatenus strategia ad necessitudines exteras pertinens processerit et qualem successum strategia antiterroristica habuerit, item relatio de iis consiliis perficiendis, quibus propagatio radicalismi et conquisitio terroristarum impediantur. Concilium id quoque decernere conabitur, quibusnam rationibus pecunia rei servatoriae suppeditetur.

www.eu2006.fi/calendar/vko49/1147766959515/

5 thoughts on “Justice and Home Affairs Council/Concilium iustitiae et rerum domesticarum

  1. No doubt it is. All but two cabinet ministers in Finland have spoken Finnish throughout their lives. No wonder they became ministers. ;-)

  2. DEar Margaret,
    I found your opinion about my review on Nolan’s book.
    I think you don’t like it, although perhas I have misinterpreted something.

    I have two very similar reviews of the book, since one ask me to repubished part of the other.
    Regards
    Ingrid

Leave a Reply to Larko Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.